라틴어 문장 검색

His casibus proeliorum ita luctuose finitis, nostri proximos Marcianopoleos petivere secessus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 1:1)
De patria mea uero, quod eam sitam Numidiae et Gaetuliae in ipso confinio meis scriptis ostendistis, quibus memet professus sum, cum Lolliano Auito c. u. praesente publice dissererem, Seminumidam et Semigaetulum, non uideo quid mihi sit in ea re pudendum, haud minus quam Cyro maiori, quod genere mixto fuit Semimedus ac Semipersa.
(아풀레이우스, 변명 23:1)
"omni denique provinciae voluptarii secessus sumus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:9)
stare solitus Socrates dicitur pertinaci statu perdius atque pernox a summo lucis ortu ad solem orientem inconivens, immobilis, isdem in vestigiis et ore atque oculis eundem in locum directis cogitabundus, tamquam quodam secessu mentis atque animi facto a corpore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, I 3:1)
Usus eorum, quatenus ad voluptatem, in secessu et otio imprimis percipitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:3)
ne iis quidem annis quibus Rhodi specie secessus exul egerit aliud quam iram et simulationem et secretas libidines meditatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장8)
is fuit Lucilius Longus, omnium illi tristium laetorumque socius unusque e senatoribus Rhodii secessus comes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장2)
occulta quidem ad praesens sed magna ei praemia et secessus amoenos promittit, vel, si negavisset, necem intentat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장10)
ferebatur Seneca quo invidiam sacrilegii a semet averteret longinqui ruris secessum oravisse et, postquam non concedebatur, ficta valetudine quasi aeger nervis cubiculum non egressus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장5)
licet illos certamina et pericula sua ad consulatus evexerint, malo securum et quietum Virgilii secessum, in quo tamen neque apud divum Augustum gratia caruit neque apud populum Romanum notitia.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 1:2)
ex secessibus praecipue frequentauit maritima insulasque Campaniae aut proxima urbi oppida, Lanuuium, Praeneste, Tibur, ubi etiam in porticibus Herculis templi persaepe ius dixit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 2:4)
In secessu Apolloniae Theogenis mathematici pergulam comite Agrippa ascenderat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 12:1)
tunc Campaniae ora proximisque insulis circuitis Caprearum quoque secessui quadriduum impendit remississimo ad otium et ad omnem comitatem animo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 1:1)
transacto autem tribuniciae potestatis tempore, confessus tandem, nihil aliud secessu deuitasse se quam aemulationis cum C. Lucioque suspicionem, petit ut sibi securo iam ab hac parte, conroboratis his et secundum locum facile tutantibus, permitteretur reuisere necessitudines, quarum desiderio teneretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 5:1)
Rediit octauo post secessum anno, magna nec incerta spe futurorum, quam et ostentis et praedictionibus ab initio aetatis conceperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION